monumenta.ch > Tertullianus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 21, 10
Duobus enim adventibus eius significatis: primo, qui iam expunctus est in humilitate conditionis humanae; secundo, qui concludendo saeculo imminet in sublimitate divinitatis exsertae: primum non intelligendo, secundum, quem manifestius praedicatum sperant, unum existimaverunt. Ne enim intelligerent pristinum, credituri si intellexissent, et consecuturi salutem si credidissent, meritum fuit delictum eorum . Ipsi legunt ita scriptum mulctatos se sapientia et intelligentia et oculorum et aurium fruge. Quem igitur solummodo hominem praesumpserant de humilitate, sequebatur uti magum aestimarent de potestate, cum ille verbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret , leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet , compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse in ncr2utf8 ΛΟΓΟΝ Dei, id est verbum illud primordiale primogenitum, virtute et ratione comitatum, et spiritu fultum , eumdem qui verbo omnia, et faceret, et fecisset. Ad doctrinam vero eius, qua revincebantur magistri primoresque Iudaeorum, ita exasperabantur, maxime quod ad eum ingens multitudo deflecteret , ut postremo oblatum Pontio Pilato Syriam tunc ex parte procuranti , violentia suffragiorum in crucem dedi sibi extorserint. Praedixerat et ipse ita facturos.